| Om<in>a imperii haec habuit: primum quod ea die | 13.1.1 |
| natus est, qua defunctus vita Magnus Alexander dici- | |
| tur, deinde quod in templo eius mater enixa est, ter- | |
| tio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod | |
| o<v>[i]um purpure<i>[e] color<i>s eadem die natum, qua ille | 5 |
| natus est, palum<b>inum anicula quaedam matri eius ob- | |
| tulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem | 2.1 |
| quidem illum, sed non diu futurum et cito ad im- | |
| perium perventurum. tum praeterea, quod tabula Tra- | |
| iani imperatoris, quae geniali lecto patris imminebat, | |
| dum ill<a> in templo pareret, in lectum eius decidit. his | 3.1 |
| accessit [quo] quod nutrix ei Olympias data est, quo | |
| nomine mater Alexandri appellata est. nutritor Phi- | 4.1 |
| lippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen | |
| patri Alexandri Magni fuit. fertur die prima natalis | 5.1 |
| toto die apud Arcam Caesaream stella primae magni- | |
| tudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido | |
| ambit<u> coronatus. cum eius natalem aruspices com- | 6.1 |
| men<t>arent, dixerunt eum summam rerum te<n>turum, id- | |
| circo quod hostiae de ea villa, quae esset Severi im- | |
| peratoris, adductae essent et quas in illius honorem | |
| coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persi<ci> | 7.1 |
| arborem intra unum annum persici arborem vicit. unde | |
| etiam con<i>ectores dixerunt Persas ab eo esse vincen- | |
| dos. mater eius pridie quam pareret somniavit se pur- | 14.1.1 |
| pureum dracunculum parere. pater eadem nocte in | 2.1 |
| somnis vidit [t]alis se Romanae Victoriae, quae in | |
| senatu, ad c<a>elum vehi. ipse cum vatem consuleret | 3.1 |
| de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus | |
| et primum quidem sortibus: 'te manet imperium caeli | 4.1 |
| terraeque' intellectum est, quod inter divos etiam re- | |
| feretur. 'te manet imperium, quod tenet imperium,' ex | |
| quo intellectum est Romani illum imperii principem | |
| futurum; nam ubi est imperium nisi apud Romanos, | 5 |
| quod tenet imperium? et haec quidem de Gr<a>ecis | |
| versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hor- | 5.1 |
| tatu animum a filosophia et musicaqu[a]e <ad> alias | |
| artes traduceret[ur], Vergilii sortibus huius modi in- | |
| lustratus est: | |
| excudent alii spirantia mollius aera, | 5 |
| credo <e>quidem, et vivos ducent de marmore vultus, | |
| orabunt causas melius caelique meatus | |
| describent radio[res] et surgentia sidera dicent: | |
| tu regere imperio populos, Romane, memento. | |
| hae tibi erunt artes pacique inponere morem, | 10 |
| parcere subiectis et de<b>ellare superbos. | |
| fuerunt multa alia signa, quibus principem humani ge- | 6.1 |
| neris esse constaret. | |
| Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gra- | |
| vis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria | |
| singularis quam <m>nemonico Acholius ferebat adiu- | 5 |
| tam. et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta | 7.1 |
| cum matre, ut et ill<a> videretur pariter imperare, mulier | |
| sancta sed avara et auri atque argenti cupida. |