| Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit | 15.1.1 |
| omnes iudices a re[i] p. et a ministeriis atque mune- | |
| ribus, quos inpurus ille ex genere hominum turpissimo | |
| provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem pur- | |
| gavit. ipsas deinde tribus et eos, qui militaribus nitun- | 2.1 |
| tur pr<ae>rogativis, purgavit et Palatium suum comi- | |
| tatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis | |
| obscenis et infamibus nec quemquam passus est esse | |
| in Palatinis non necessarium hominem. iure <iu>- | 3.1 |
| rando deinde se con<s>trinxit, ne quem adscriptum, | |
| id est va<c>antivum, haberet, ne annonis rem p. gravaret, | |
| dicens malum pu<blic>um esse imperatorem, qui ex vi- | |
| sceribus provincialium homines non necessarios nec | 5 |
| rei p. utiles pa<s>ceret. fures iudic<i>a<l>e<s> iussit in | 4.1 |
| civitatibus ullis numquam videri et, si essent visi, | |
| deportari per rectores provinciarum. annonam mili- | 5.1 |
| tum diligenter inspexit. tribunos, qui <per> stellaturas | |
| militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit. ne- | 6.1 |
| gotia et causas prius a scriniorum principibus et doctis- | |
| simis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc | |
| Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad | |
| se praecepit. leg<e>s de iure populi et fisci moderatas | 16.1.1 |
| et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit | |
| sine viginti iuris peritis et doctissimis ac <sa>pientibus | |
| viris isdemque disertissimis non minus quinquaginta, | |
| ut non minus in consilio essent sententiae, quam sena- | 5 |
| tus consultum conficere<n>t, et id quidem ita ut ire- | 2.1 |
| tur per sententias singulorum ac scriberetur, quid | |
| quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum | |
| cogitandum<que>, priusquam dicerent, ne incogitati | |
| dicere cogerentur de rebus ingentibus. fuit praeterea | 3.1 |
| illi consuetudo, ut, si de iure aut de negotiis tractaret, | |
| solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re mili- | |
| tari, militares veteres et senes bene meritos et locorum | |
| peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos | 5 |
| et maxime eos, qui historiam norant, requirens, qui<d> | |
| in talibus causis, quales in disceptatione versabantur, | |
| veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium | |
| fecissent. |