| Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, | 17.1.1 |
| illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum ha- | |
| buisse digitum, ut illi oculum erueret: tantum odium | |
| eum tenebat eorum, de quibus apud se probatum, quod | |
| fures fuissent. addit Septiminus, qui vitam eius non | 2.1 |
| mediocriter exsequutus est, tanti st[h]omac<h>i fuisse | |
| Alexandrum in eos iudices, qui f<u>rtorum fama labo- | |
| rassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu ali- | |
| quo videret, commotione animi stomachi cholera<m> | 5 |
| evomeret toto vultu in[on]ardescente, ita ut nihil lo- | |
| qui posset. nam cum quidam Septimius Arabi<a>nus, | 3.1 |
| famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam libe- | |
| ratus, inter senatores principe<m> salutatum venisset, ex- | |
| clamavit: 'o Marna, o Iuppiter, o di inmortales, Ara- | 4.1 |
| bianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, | |
| fortassis etiam de me sperat: tam fatuum, tam stul- | |
| tum esse me iudicat'. | |
| Salutabatur autem nomine, hoc est 'have, Alexander'. | 5 |
| si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, | 18.1.1 |
| ut adulator vel abiciebatur, si loci eius qualitas patere- | |
| tur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas | |
| graviori subiacere non posset iniuriae. salutatus con- | 2.1 |
| se<s>sum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi | |
| honestos et bonae famae homines ad salutationem non | |
| admisit iussitque (quem ad modum in Eleusinis sacris | |
| dicitur, ut nemo ingrediatur, nisi qui se innocentem no- | 5 |
| vit) per praeconem <e>dici[t], ut nemo salutaret princi- | |
| pem, qui se furem esse nosset, <ne> aliquando detectus | |
| capitali supplicio subderetur. idem adorari se vetuit, | 3.1 |
| cum iam coepisset Heliogabalus adorari regum more | |
| Persarum. erat praeterea haec illius sententia solos | 4.1 |
| fures de paupertate conqueri, dum volunt scelera vitae | |
| suae tegere. idem addebat sententiam de furibus no- | 5.1 |
| tam et G<ra>ece quidem, quae Latine hoc significat: | |
| 'qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, sal- | |
| vus erit', quae Graece talis est: | |
| Ὁ πολλὰ κλέψας ὀλίγα δοὺς ἐκφεύξε[ν]ται. | 5 |