| Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exem- | 18.1.1 |
| plum est: 'conmilitones, rem vobis notam proferimus: | |
| Afri fidem fregerunt. nam quando tenuerunt? Gor- | |
| dianus senex debilis et morti vicinus sumpsit impe- | |
| rium. sanctissimi autem p. c. illi, qui et Romulum et | 2.1 |
| Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum | |
| pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed | |
| etiam vos et omnes, qui mecum sentiunt, et Gordianos, | |
| patrem ac filium, Augustos vocarunt. ergo si viri estis, | 3.1 |
| si v<i>res habetis, eamus contra senatum et Afros, quo- | |
| rum omnium bona vos habebitis.' |