| Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo | 17.1.1 |
| natura ferus sic exarsit, ut non hominem sed <b>eluam | |
| putares. iac<i>ebat se in parietes, nonnumquam terrae | 2.1 |
| se prosternebat, exclama<ba>t incondite, arripiebat gla- | |
| dium, quasi senatum posset occidere, conscindebat ve- | |
| stem regiam, ali<qu>os verberibus adficiebat, et nisi de | |
| medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio | 5 |
| adulescentulo sustulisset. causa autem iracundiae <con- | 3.1 |
| tra> filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum | |
| primum imperator factus est, et ille patris nimio amore | |
| neglexerat; putabat autem, quod, si ille Romae fuisset, | |
| [et] nihil ausurus esset senatus. ardentem igitur ira- | 4.1 |
| cundia amici intra cubiculum receperunt. sed cum fu- | 5.1 |
| rorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogi- | |
| tationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur, | |
| eo <u>sque ut, quid a[i]<c>tum es<se>t, ignoraret. alia[s] | 6.1 |
| sane die admissis amicis, qui eum videre non po- | |
| terant sed tacebant et qui factum senatus tacite lauda- | |
| bant, consilium habuit, quid facto opus esset. <de> con- | 7.1 |
| silio ad contionem processit, in qua contione multa in | |
| Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit | |
| cohortatusque milites ad communes iniurias vindi- | |
| candas. | 5 |