| Senatus consulti autem hoc fuit exemplum: cum | 16.1.1 |
| ventum esset in aedem Cast[r]orum di<e> VI. kl. Iulia- | |
| rum, acceptas litteras Iunius Silanus consul [l]ex | |
| Afric<a> Gordiani imperatoris, patris patr<i>ae, procon- | |
| sulis recitavit: 'invitum me, p. c., iuvenes, quibus Africa | 2.1 |
| tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed in- | |
| tuitu vestri necessitatem libens sustineo. vestrum est | |
| aestimare, quid velitis. nam ego usque ad senatus | |
| iudicium incertus et varius fluctuabo.' lectis litteris | 3.1 |
| statim senatus adclamavit: 'Gordiane Auguste, di te | |
| servent. felix imperes. salvus imperes. tu nos libe- | |
| rasti. per te salva res p.; omnes tibi gratias agimus.' | |
| item consul rettulit: 'p. c., de Maximinis quid placet?' | 4.1 |
| responsum est: 'hostes, hostes. qui eos occiderit, prae- | |
| mium merebitur.' item consul dixit: 'de amicis Maxi- | 5.1 |
| mini quid vide[re]tur?' adclamatum est: 'hostes, ho- | |
| stes. qui eos occiderit, praemium merebitur.' it<em> ad- | 6.1 |
| clamatum est: 'inimicus senatus in crucem tollatur. | |
| hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus | |
| vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo | |
| feliciter ag<a>tis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gor- | 7.1 |
| diani praeturam decernimus, nepoti Gordiani consu- | |
| latum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur. | |
| tertius Gordianus praeturam accipiat.' |