| Litterarum senatus exemplum hoc fuit: 'senatus- | 15.6.1 |
| [que] populusque Romanus per Gordianos principes a | |
| tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, prae- | |
| sidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac sin- | |
| gulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et | 5 |
| castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, | |
| dicit. dis faventibus Gordianum proconsularem, virum | 7.1 |
| sanctissimum et gravissimum senatorem, principem | |
| meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, | |
| sed etiam in subsidium rei p. filium eius Gordianum, | |
| nobilem iuvenem. vestrum nun<c> est consentire ad | 8.1 |
| salutem rei p. optinendam et ad scelera defendenda et | |
| ad illam <b>eluam atque illius amicos, ubicum<que> | |
| fuerint, persequendos. a nobis etiam Maximinus cum | 9.1 |
| filio suo hostis est iudicatus.' |