| Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non pos- | 13.5.1 |
| se<n>t, quod delatores evocaret, accusatore<s> inmitte- | |
| ret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret | |
| omnes, quicumque in iudicium venissent, ex ditissi- | |
| mis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi | 5 |
| malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto | |
| consulares viros et duces multos interimeret, alios sic- | |
| cis vehi<cu>lis exhiberet, alios in custodia detineret, | |
| nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem vi- | |
| deretur operari, contra eum defectionem pararunt. nec | 6.1 |
| solum Romani sed, quia et in milites saeviebat, exer- | |
| citus, qui <i>n Africa erat, subita et ingenti seditione | |
| Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro | |
| consule, imperatorem fecerunt. cuius factionis hic ordo | 5 |
| fuit: erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maxi- | 14.1.1 |
| mini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, | |
| deinde et quosdam milites interemptus est pe<llentes> | |
| eos, qui rationalem in honorem Maximini defendebant. | |
| sed cum viderent auctores caedis eius <a>crioribus re- | 2.1 |
| mediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsu- | |
| lem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, | |
| omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex se- | |
| natus consulto in Africam missu<m>, reclamantem et se | 5 |
| terrae adfligentem, opertum purpura imperare coege- | |
| runt, instantes cum gladiis et cum omni genere te- | |
| lorum. et primo quidem invitus Gordianus purpuram | 3.1 |
| sumpserat, postea vero, cum vidit neque filio neque | |
| familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium | |
| et appellatus est omni<bu>s Afris Augustus cum filio | |
| apud oppidum Tysdrum. inde <pro>per<e> Carthagi- | 4.1 |
| nem venit cum pompa regali et protectoribus et fasci- | |
| bus laureatis, unde Romam ad senatu<m> litteras misit, | |
| quae occiso V<it>aliano, duce militum praetoriano- | |
| rum, in odium Maximini gratanter accep[i]t<a>e sunt. | 5 |
| appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis | 5.1 |
| a senatu August<i>[s]. interfecti deinde omnes delatores, | 15.1.1 |
| omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfec- | |
| tus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. | |
| ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum | 2.1 |
| aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius | |
| filium. litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut | 3.1 |
| communi saluti libertatique subveniant; quae auditae | |
| sunt ab omnibus. denique ubique amici et administra- | 4.1 |
| tores et duces tribuni et milites Maximini interfecti | |
| sunt; paucae civitat<e>s fidem hosti publico servaverunt, | 5.1 |
| quae proditis his, qui missi ad eos fuerant, ad Maxi- | |
| minum cito per indices detulerunt. |