| Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu | 11.7.1 |
| et Mauris et Osdroenis et Parthis et omnibus, quos se- | |
| cum Alexander ducebat ad bellum. et ob hoc maxime | 8.1 |
| orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis | |
| contra Germanos quam expediti sagittarii valent. mi- | 9.1 |
| randum autem adparatum belli Alexander habuit, cu<i> | |
| Maximinus multa dicitur addidisse. ingressus igitur | 12.1.1 |
| Germaniam Tra<n>srenanam per tr<igi>nta vel quadr<a>- | |
| g<i>nta milia barbarici soli vicos <incendit>, greges abe- | |
| git, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, | |
| militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Ger- | 5 |
| mani <a c>am<pi>s ad paludes et silvas confugisse<n>t, | |
| omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. | |
| ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam | 2.1 |
| paludem ingressus circumventus es<se>t a Germanis, | |
| nisi cum suo equo inh<a>erentem <milites> liberas- | |
| sent. habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret | 3.1 |
| imperatorem manu etiam sua semper <uti> debere. | |
| denique quasi <n>av<a>le quoddam proelium in pa- | 4.1 |
| lude fecit plurimosque illic interemit. victa igitur Ger- | 5.1 |
| mania litteras Romam ad senatum et populum misit | |
| se dicta<n>te conscriptas, quarum sententia haec fuit: | |
| 'non possumus tantum, p. c., loqui, quantum fecimus. | 6.1 |
| per quadraginta <vel> quinquaginta milia Germanorum | |
| vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraxi- | |
| mus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. per- | |
| venissemus ad silva<s>, nisi altitudo paludium nos | 5 |
| transire non permisisset.' Aelius Cordus dicit hanc om- | 7.1 |
| nino ipsius orationem fuisse. credibile est; quid enim | 8.1 |
| in hac est, quod non posset barbarus miles? qui pari | 9.1 |
| sententia et ad populum scripsit sed maiore reveren- | |
| tia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni | |
| multum credebat. iussit praeterea tabulas pingi ita, | 10.1 |
| ut erat bellum ipsum gestum, et ante curiam proponi, | |
| ut facta eius pictura loqueretur. quas quidem tabulas | 11.1 |
| post mortem eius senatus et deponi iussi[sse]t et exuri. | |
| fuerunt et alia sub eo bella plurima [proelia], ex qui- | 13.1.1 |
| bus semper primus victor revertit et cum ingentibus | |
| spoliis atque captivis. extat oratio eiusdem missa ad | 2.1 |
| senatum, cuius hoc exemplum est: 'brevi tempore, p. c., | |
| tot bella gessi quo<t> nemo veterum. tantum praedae in | |
| Romanum solum attuli, quantum sperari non potuit. | |
| tantum captivorum adduxi, ut vix sola Romana suffi- | 5 |
| ciant.' reliqua orationis ad hanc rem <non> necessaria. | |
| pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bel- | 3.1 |
| lum parans atque animo conc<i>piens usque ad Oceanum | |
| septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; | |
| quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Grae- | 4.1 |
| cus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alex- | |
| andri plurimum favit. |