| Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quo- | 19.1.1 |
| dam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem de- | |
| derat. contra quem filium iuvenem cum misisset, acer- | 2.1 |
| rima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, | |
| sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris | |
| nihil virium, multum quin immo perfidiae. tunc Ca- | 3.1 |
| pelianus victor pro Maximino omnes Gordiani [metu] | |
| partium in Africa interemit atque proscripsit nec cui- | |
| quam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini vide- | |
| <re>tur haec facere. civitates denique sub<ver>tit, fana | 4.1 |
| diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes | |
| civitatum concidit. ipse praeterea militum animos sibi | 5.1 |
| conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus | |
| perisset. |