| Haec ubi Romam nuntiata sunt, senatus Maximini et | 20.1.1 |
| naturalem et iam necessariam crudelitatem timens | |
| mortuis duobus Gordianis Maximum ex praefecto urbi | |
| et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobi- | |
| lem genere sed virtutibus claru<m et Balbinum>, mori- | 5 |
| bus del<i>catiorem, imperatores creavit. quibus a po- | 2.1 |
| pulo Augustis appellatis per milites et eundem popu- | |
| lum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus. | |
| tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta | 3.1 |
| res p. est. horum tamen Maximus vita[e] severior, pru- | 4.1 |
| dentia gravior, virtute constantior. denique ips<i> contra | 5.1 |
| Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt. | |
| profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum | 6.1 |
| Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditioni- | |
| bus urguebatur occisis praecipue . . . per populum | |
| <auctoribus> Gallicano et Maecenate. qui quidem po- | |
| pulus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resi- | 5 |
| stere seditionibus non satis posset. denique magna | |
| pars urbis incensa est. |