| Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus | 20.7.1 |
| audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani vic- | |
| toria; verum ubi aliud senatus consultum accepit, | 8.1 |
| quo[d] Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores | |
| appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et | |
| se vere hostem omnium iudicio haberi. acrior denique | 21.1.1 |
| Italiam ingressus est. ubi cum conperisset Maximum | |
| contra se missum, vehementius s<a>eviens quadrato | |
| agmine Hemonam venit. sed provincialium omnium | 2.1 |
| consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus, quae victum | |
| praebere possent, intra civitates se reciperent, ut Maxi- | |
| minus cum exercitu fame urgueretur. denique ubi pri- | 3.1 |
| mum castra in campo posuit neque quicquam c<om- | |
| meat>uum rep<p>erit, incensus contra eum exercitus | |
| suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes | |
| recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, | 5 |
| deinde etiam aliqua libere dicere. haec cum vellet vin- | 4.1 |
| dicare, multum exarsit exercitus. et odium tacitum in | |
| tempus distulit, quod loco suo statim prodidit. pleri- | 5.1 |
| que sane dicunt ipsam Hemonam vacuam et desertam | |
| inventam esse a Maximino, stulte laetante, quod quasi | |
| sibi civitas tota cessisset. |