<MAXIMINUS IUNIOR>
  <De> huius genere superius dictum est, ipse autem 27.1.1
pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a pro-
ca<c>ioribus feminis, nonnullae etiam optaverint de eo
concipere. proceritatis videbatur posse illius esse, ut 2.1
ad paternam staturam perveniret, si quidem anno vi-
cesimo et primo perit, in ipso flore iuventutis, ut ali-
qui autem dicunt, octavo decimo, litteris et Graecis et
Latinis inbutus ad primam disciplinam. nam usus est 3.1
magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata
Graeca multa et extant, maxime in imaginibus ipsius
pueri. qui versus Gr<a>ecos fecit ex illis Latini<s> 4.1
Vergilii, cum ipsum puerum describeret:
    qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda
    extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit,
    talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus. 5
grammatico Latino usus est Filemone, iuris perito Mo- 5.1
destino, oratore Titiano, filio Titiani senior<is>, qui
provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dic-
tus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus.
habuit et Graecum r<h>et[h]orem Eugamium sui tem- 5
poris clarum. desponsa illi erat Iunia Fadilla, pronep- 6.1
tis Antoni<ni>, quam postea accepit Toxotius, eius-
dem familiae senator, qui perit post praeturam, cuius
etiam poemata exstant. manserunt autem apud ea<m> 7.1
arrae regiae, quae tales, ut Iunius Cordus loquitur,
(harum rerum persecutor es<t>) fuisse dicuntur: mono- 8.1
li<n>um de albis novem, reticulum cum prasinis un-
decim, dextrocherium cum costula de <hy>ac[h]in[c]-
t<h>is quattuor praeter vestes, auratas [et] omnes <et>
regias, ceteraque insignia sponsaliorum. 5