De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem 29.1.1
suam scribit Mam<a>eam, cupiens ei sororem suam
Theocliam dare, in haec verba: 'mi mater, si Maximinus 2.1
senior dux noster et quidem optimus non aliquid in se
barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theo-
cliam tuam dedissem. sed timeo, ne soror mea Grae- 3.1
cis munditiis erudita barbarum socerum ferre non pos-
sit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scolasticu<s>
et ad Graecas munditias eruditus esse videatur. haec 4.1
quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximi-
num, Maximini filium, generum velis an Messalam ex
familia nobili, oratorem potentissimum eundemque
doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplice- 5
tur, fortem futurum.' haec Alexander de Maximino. 5.1
de quo nos nihil amplius habemus quod dicere.