Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam
|
29.6.1
|
epistolam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti,
|
|
qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse im-
|
|
peratorem, ut videret <urbs> in pictura vel in veritate,
|
|
qualis esset iunior Maximinus in purpura. fuit autem
|
7.1
|
talis epistola: 'ego cum pr<op>ter adfectum, quem pater
|
|
filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari
|
|
permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus
|
|
ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem impera-
|
5
|
torem habuisse.' usus autem e<s>t idem adulescens et
|
8.1
|
aurea lorica exemplo Ptolom<a>eorum, usus est et ar-
|
|
gentea, usus et clypeo gemmato inaurato et hasta in-
|
|
aurata. fecit et spatas argenteas, fecit etiam aureas et
|
9.1
|
omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare,
|
|
fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas.
|
|