| Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centu- | 4.4.1 |
| riatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. | |
| sub Macrino, quod eum, qui imperatoris sui filium | |
| occiderat, vehementer odisset, a militia desiit et in | |
| Thracia in vico, ubi genitus fuerat, posses<s>iones con- | 5 |
| paravit ac semper cum Gothis commer<c>ia exercuit. | |
| amatus est autem unice a Getis quasi eorum civ<i>s. Ha- | 5.1 |
| lani quicumque ad ripam venerunt, amicum eum do- | |
| nis vicissim recurrentibus adprobabant. sed occiso | 6.1 |
| Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi An- | |
| tonini filium impera[to]re conperit, iam maturae aeta- | |
| tis ad eum venit petitque, ut quod avus eius Severus | |
| iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. <sed> apud | 5 |
| inpurum hominem valere nihil potuit; nam dicitur cum | 7.1 |
| eo iocatus esse Heliogabalus turpissime: 'dice<ri>s, Ma- | |
| ximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando | |
| lassasse: potes tricies cum muliere perfic<e>re?' tum ille | 8.1 |
| ubi vidit infamem principem sic exo<r>sum, a militia | |
| discessit. et tamen retentus est per amicos Heliogabali, | 9.1 |
| ne hoc quoque illius famae accederet, quod virum | |
| temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii | |
| Achillem, alii Hectorem, Aiacem alii vocabant, a suo | |
| exercitu dimoveret. fuit igitur sub homine inpuris- | 5.1.1 |
| simo tantum honore tribunatus, sed numquam ad ma- | |
| num eius accessit, numquam illum salutavit, per to- | |
| tum triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, | 2.1 |
| modo otio, modo fictis languoribus occupatus est. oc- | 3.1 |
| ciso Heliogabalo ubi primum comperit Alexandrum | |
| principem nominatum, Romam contendit. quem Alex- | 4.1 |
| ander miro cum gaudio, mira cum gratulatione susce- | |
| pit, <it>a ut in senatu verba faceret talia: 'Maximinus, | |
| p. c., tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me | |
| confugit, qui sub inpura illa <b>elua militare non potuit, | 5 |
| qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit, | |
| quantum illum fam<a> conperitis.' statim denique illum | 5.1 |
| tribunum legionis quartae, quam ex tironibus ipse | |
| conposuerat, dedit <et> eum in haec verba provexit: | |
| 'veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque | 6.1 |
| amantissime, idcirco non credidi, quod veritus sum, ne | |
| vitia eorum sub al<i>is <i>nolescentia emendare non pos- | |
| ses. habes tirones: ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad | 7.1 |
| tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi | |
| multos Maximinos re<i> p[i]. optabiles solus efficias.' |