| Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. | 6.1.1 |
| quinta quaque die iubebat milites decurrere, in<ter> | 2.1 |
| se simulacra bellorum agere. gladios, lanceas, lori- | |
| cas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum co- | |
| tidie circumspicere; cal<c>iamenta quin etiam ipse pro- | 3.1 |
| spiciebat, prorsus ut autem patrem militibus praeberet. | |
| sed cum eum quidam tribuni reprehende<re>nt dicen- | 4.1 |
| tes: 'quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut | |
| ducatum possis accipere?', ille dixisse fertur: 'ego | 5.1 |
| vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo.' exercebat | |
| cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septe- | |
| nos, i<de>m <qui>nde<n>os ad terram prosternens. denique | 6.1 |
| invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, | |
| magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei | |
| dixisset: 'non magnam rem facis, si tribun<u>s tuos mili- | |
| tes vincis', ille ait: 'visne congrediamur?' cumque ad- | 7.1 |
| versarius adnuisset, venientem contra se palma in pec- | |
| tus percussum supinum reiecit et continuo dixit: 'date | |
| alium, sed tribunum.' erat praeterea, ut refert Cordus, | 8.1 |
| magnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur egres- | |
| sus, pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur | |
| pro anulo. iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod | 9.1 |
| amaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus | |
| moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si | |
| calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores | |
| teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten | 5 |
| Milonem, alii Herculem, Ant<a>eum alii vocarent. |