| His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum | 7.1.1 |
| meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui | |
| praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus | |
| et militibus. denique totum eius exercitum, qui sub | 2.1 |
| Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad su<a>m mili- | |
| tarem disciplinam retraxit. quod Alexandro, ut dixi- | 3.1 |
| mus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius ae- | |
| tas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. nam | 4.1 |
| cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam ca- | |
| stra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam di- | |
| cunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad | |
| matrem fugiens interemptus est Maximino iam impera- | 5 |
| tore appellato. et causam quidem Alexandri interi- | 5.1 |
| mendi alii aliam fuisse dicunt. quidam enim Mam- | |
| m<a>eam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto bello | |
| Germanico orientem peteret, atque ideo milites in se- | |
| ditionem prorupisse; quidam, quod ille nimis severus | 6.1 |
| esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare, ut | |
| exauctoraverat in oriente. |