| Sed occiso Alexandro Maxim<in>us primum e cor- | 8.1.1 |
| pore militari et nondum senator sine decreto senatus | |
| Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in | |
| participat<um> dato; de quo pauca, quae nobis sunt | |
| cognita, mox dicemus. Maximinus autem ea fuit sem- | 2.1 |
| per astutia, ut milites non virtute regeret, sed etiam | |
| praemiis et lucris sui amantissimos redderet. num- | 3.1 |
| quam ille annonam cuiuspiam tulit. numquam s<i>vit, | 4.1 |
| <ut> quis in[e] exercitu miles faber aut alterius rei, | |
| ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legio- | |
| nes frequenter exercens. sed inter has virtutes tam | 5.1 |
| crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii | |
| <S>cirona[m], nonnulli Falarem, multi Tyfona[m] vel | |
| Giganta[m] vocarent. senatus eum tantum timuit, ut | 6.1 |
| vota in templis publice privatimque, mulieres etiam | |
| cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Ro- | |
| mam videret. audiebant enim alios in crucem sublatos, | 7.1 |
| alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris | |
| obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine | |
| dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle re- | |
| gere militarem. cuius exemplo civilia etiam corrigere | 5 |
| voluit, quod non convenit principi, qui velit diligi. | 8.1 |
| erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non | |
| teneri; simul et verebatur, ne propter humilitatem ge- | 9.1 |
| neris barbari<c>i a no<b>i<li>tate contemneretur; memi- | 10.1 |
| nerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium con- | |
| temptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum | |
| videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos | 11.1 |
| contra se sperabat futuros, cum iam imperator esset. | |
| tantum valet conscientia degeneris animi. nam igno- | 9.1.1 |
| bilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui | |
| interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe mi- | |
| sericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. ne- | 2.1 |
| que enim fuit crudelius animal in terris omnia sic in | |
| viribus suis ponens, quasi non posset occidi. denique | 3.1 |
| cum inmortalem se prope crederet ob magnitudinem | |
| corporis virtutisque, mi<m>us quidam in theatro prae- | |
| sente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec | |
| erat Latina sent<ent>ia: 'et qui[a] ab uno non potest | 4.1 |
| occidi, a multis occiditur. elefans grandis est et oc- | |
| ciditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et | |
| occiditur: cave multos, si singulos non times.' et haec | |
| imperatore ipso pr<a>esente iam dicta sunt. sed cum | 5.1 |
| interrogaret amicos, quid mimicus scurra dixisset, dic- | |
| tum est ei, quod antiquos versus cantaret contra homi- | |
| nes asperos scriptos, et ille, ut erat T<h>r[h]ax et bar- | |
| barus, credidit. nobilem circa se neminem passus est, | 6.1 |
| prorsus ut Spart<a>ci aut Athenionis exemplo impera- | |
| bat. praeterea omnes Alexandri ministros variis modis | 7.1 |
| interemit. dispositionibus eius invidit. et dum sus<p>e<c>tos | 8.1 |
| habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est. |