Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Ha- 5.1.1
driano, ut malivoli locuntur, acceptior forma quam
moribus. in aula diu non fuit, in vita privata etsi 2.1
m<i>nus probabilis, minus tamen reprehendendus ac me-
mor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis
regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu faci-
lis, in re publica etiam non inutilis. huius voluptates ab 3.1
his, qui vitam eius scripserunt, multae feruntur, e<t>
quidem non infames sed aliquatenus diffluentes. nam 4.1
te<t>rafarmacum, seu potius pentefarmacum, quo postea
semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse,
hoc est sumen, fasianum, pavonem, pernam crustu-
latam et aprunam. de quo genere cibi aliter refert 5.1
Marius Maximus, non pent<e>farmacum sed te<t>rafarma-
cum appellans, ut et nos ipsi in eius vita persecuti
sumus. fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Ve- 6.1
rus invenerat. nam lectum eminentibus quattuor ana- 7.1
cliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eum-
que foliis rosae, quibus demptum esset album, replebat
iacensque cum concubinis velamine de liliis facto se
tegebat unctus odoribus Persicis. iam illa frequentan- 8.1
tur a nonnullis, quod et accubitationes ac mensas de
rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis. quae etsi
non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta
sunt. atque idem Ovidii libros Amorum ad verbum memoriter 9.1
scisse fertur, idem Apicii, ut ab aliis relatum, in lecto
semper habuisse, idem Martialem epigrammaticum poetam,
Vergilium suum dixisse. iam 10.1
illa leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum
alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus
saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item
Aquilonem aut Circium ceterisque nominibus appel- 5
lans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare.
idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus 11.1
dixisse fertur: 'patere me per ali<a>s exercere cupiditates
meas: uxor enim dignitatis nomen est, non voluptatis.'