Adoptatus autem <A>elius Verus ab Hadriano eo tem- 3.1.1
pore, quo iam, ut superius diximus, parum vigebat et
de successore necessario cogitabat, statimque praetor 2.1
factus et Pannonis dux ac rector inpositus, mox con-
sul creatus et, quia erat deputa<tu>s imperio, iterum
consul designatus est. datum etiam populo congia- 3.1
rium causa eius adoptionis conlatumque militibus
sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam
praetermissum, quod posset laetitiam publicam fre-
quentare. tantumque apud Hadrianum principem va- 4.1
luit, ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur
adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per lit-
teras impetraret. nec provinciae quidem, cui praepo- 5.1
situs erat, defuit. nam bene gestis rebus vel potius feli- 6.1
citer etiamsi non summi, medii tamen optinuit ducis
famam. hic tamen valetudinis adeo miserae fuit, ut 7.1
Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque
eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis
cogitaret, si forte vixisset. fertur denique ab his, qui 8.1
Hadriani vitam diligentius in litteras ret<t>ulerunt, Ha-
drianum Veri scisse genituram et eum, quem non mul-
t<um> ad rem publicam regendam probarat, ob hoc
tantum adoptasse, ut suae satisfaceret voluptati et, 5
ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter
ipsum ac Verum secretis conditionibus ferebatur. fuisse 9.1
enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus
usque adeo demonstrat, ut eum dicat cuncta de se
scisse, sic ut omnium dierum usque ad <h>oram mortis
futuros actus ante perscripserit. satis praeterea con- 4.1.1
stat eum de Vero saepe dixisse:
    ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
    esse sinent.
quos versus cum aliquando in hortulo spatians can- 2.1
titaret, atque adesset unus ex litteratis, quorum Ha-
drianus speciosa societate gaudebat, velletque addere
      nimium vobis Romana propago
    visa potens, superi[ori], propria haec si dona fuissent, 5
Hadrianus dixisse fertur 'hos versus vita non capit 3.1
Veri', illud addens:
      manibus date lilia plenis;
    purpureos spargam flores animamque nepotis
    his saltim accumulem donis et fungar inani 5
    munere.
cum quidem etiam illud dicitur cum risione dixisse: 4.1
'ego mihi divum adoptavi, non filium.' nunc tamen 5.1
cum eum consolaretur unus de litteratis, qu<i a>derat,
ac diceret: 'quid? si non recte co<n>stellatio eius collecta
est, quem credimus esse victurum?', Hadrianus dixisse
fertur: 'facile ista dicis tu, qui patrimonii tui, non rei 5
p. quaeris heredem.' unde apparet eum habuisse in 6.1
animo alium deligere atque <h>unc ultimo vitae suae
tempore a re publica summovere. sed eius consiliis 7.1
iuvit eventus. nam cum de provincia <A>elius redisset
atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur,
sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros
parasset, qua kalendis Ianuariis Hadriano patri gratias 5
ageret, accepta potione, qua se <a>estimaret iu<v>ari,
kalendis ipsis Ianuariis perit. iussusque ab Hadriano, 8.1
quia Vota intervenieba<n>t, non lugeri.