| Gordiani non, ut quidam inperiti scriptores locun- | 2.1.1 |
| tur, duo sed tres fuerunt, idque docente Arriano, scrip- | |
| tore Graec<a>e historiae, docente item Dexippo, | |
| Gr<a>eco auctore, potuerunt addiscere, qui etiamsi | |
| breviter, ad fidem tamen omnia persecuti sunt. horum | 2.1 |
| Gordianus senior, id est primus, natus est patre M<a>e- | |
| cio Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem pater- | |
| nam ex Gra<c>c<h>orum genere habuit, maternam ex | |
| Traiani imperatoris, patre, avo, proavo consulibus, so- | 5 |
| cero, prosocero et item alio prosocero et duobus <a>b- | |
| soceris consulibus, ipse consul ditissimus ac potentissi- | 3.1 |
| mus, Romae Pompeianam domum possidens, in pro- | |
| vinciis tantum terrarum habens quantum nemo priva- | |
| tus. i<s p>os<t> consulatum, quem egerat cum Alex- | 4.1 |
| andro, ad proconsulatum Africae missus est ex senatus | |
| consulto. |