| Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca | 3.1.1 |
| de moribus: adulescens cum esset Gordianus, de quo | 2.1 |
| sermo est, po<e>mata scripsit, quae omnia extant, et | |
| quidem cuncta illa quae Cicero, et de M<a>rio et Ara- | |
| t[h]um et <H>alcyonas et Uxorium et Nilum. quae qui- | |
| dem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poe<ma>ta nimis | 5 |
| antiqua viderentur. scripsit praeterea, quemadmodum | 3.1 |
| Vergilius A<e>neidos et Statius Achilleidos et multi alii | |
| <Alexandr>idos, ita etiam ille Antoniniados, hoc est | |
| Antoninum Pium et Antoninum Marcum, versibus di- | |
| sertissimis libris triginta vitam illorum et bella et pu- | 5 |
| blice privatimque gesta perscribens. et haec quidem | 4.1 |
| puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athen<a>eo con- | |
| troversi<a>s declamavit, audientibus etiam imperatoribus | |
| sui<s>. |