| Dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos | 15.1.1 |
| Capelianus quidam, Gordiano et in privata vita sem- | |
| per adversus et ab ipso imperatore iam, cum Mauros | |
| Maximini iussu regeret vet<e>ranus, dimissus, conlectis | |
| Mauris et tumultuaria manu accepto a Gordiano suc- | 5 |
| cessore Carthaginem petit, a<d> que<m> omn<i>s fide Pu- | |
| nica Carthaginiensium populus inclinavit. Gordianus | 2.1 |
| tamen fortunam belli experiri cupiens filium suum iam | |
| natu grandiorem, quadraginta et sex annos agentem, | |
| quem tunc legati loco, ut diximus, habuerat, contra | |
| Capelianum et Maximinianos misit, virum de cuius | 5 |
| moribus suo loco dic<e>mus. sed cum in re militari et | 3.1 |
| Capelianus esset auda<c>ior et Gordianus iunior non tam | |
| exercitatus, quippe qui nobilitatis deliciis tarda<re>tur, | |
| pugna commissa vincitur et in eodem bello interficitur. | |
| fertur autem tanta multitudo Gordiani partium in bello | 16.1.1 |
| cecidisse, ut, cum diu quaesitum sit corpus Gordiani | |
| iunioris, non potuerit inveniri. fuit praeterea ingens, | 2.1 |
| quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani exer- | |
| citum ante bellum ita dissipavit, ut minus idonei mi- | |
| lites proelio fierent, atque ita facilis esset Capeliani | |
| victoria. haec ubi comperit senior Gordianus, cum in | 3.1 |
| Africa nihil praesidii et a Maximino multum timoris | |
| et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus in- | |
| staret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, | |
| laqueo vitam finivit. | 5 |