| GORDIANUS IUNIOR | |
| H<i>c Gordiani senis, proconsulis Afric<a>e, filius, qui | 17.1.1 |
| cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appella- | |
| tus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobili- | |
| tatem; ut nonnulli, ab Antoninis, ut plurimi, ab An- | |
| toniis duxit. si quidem argumento ad probandam ge- | 2.1 |
| neris qualitatem alii hoc esse <ediss>erant, quod Afri- | |
| canus Gordianus senior appellatus est cognomine Sci- | |
| pionum, quod domum Pompeianam in urbe habuit, | |
| quod Antoninorum cognomine semper est nuncupa- | 5 |
| tus, quod Antonium filium suum ipse significari vo- | |
| luit in senatu: quae singula<s> videntur familias de- | |
| signare. sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex | 3.1 |
| omnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilita- | |
| tem. idem igitur natus patri primus ex Fa<b>ia Orestilla, | 4.1 |
| Antoni<ni> pronepte, unde Caesarum quoque familiam | |
| contingere videbatur. et primis diebus sui natalis An- | 5.1 |
| toninus est appellatus, mox in senatu Antoni[n]i nomen | |
| es<t> editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus. |