| In studiis gravissim<a>e opinionis fuit, forma con- | 18.1.1 |
| spicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo | |
| ut semper in conl<usu> si <qu>i puerorum ver- | |
| beraretur, ille lacrimas non teneret. Sereno Sammo- | 2.1 |
| nico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praecep- | |
| tor fuit, nimis acceptus et carus, usque adeo ut omnes | |
| libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad | |
| sexaginta et duo milia, [qui] Gordiano minori moriens | 5 |
| ille relinqueret. quod eum ad caelum tulit, si quidem | 3.1 |
| tantae bibliothec<a>e [et] copia <et> splendore dona- | |
| tus in famam hominum litterarum decore pervenit. |