| Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque con- | 19.1.1 |
| diti, nunc ros<a>, nunc mastice, nunc absenti<o> ceteris- | |
| que rebus, quibus gula maxime delectatur. cibi parcus, | 2.1 |
| ita ut intra punctum temporis vel prandium, si pran- | |
| deret, vel c[a]enam finiret. mulierum cupidissimus; | 3.1 |
| habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas | |
| fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios | |
| dereliqui<t>. appellatusque est sui temporis Priamus, | 4.1 |
| quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, | |
| Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. vixit in de- | 5.1 |
| liciis, in <h>ortis, in balneis, in amoenissimis nemori- | |
| bus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum | |
| quandocumque in summa claritate cito esse moritu- | |
| rum. vita sua, nec tamen fortitudine[m] <a> bonis um- | 6.1 |
| quam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit | |
| ci<v>es nec rei p. ad consul<t>ationem defuit. denique | 7.1 |
| etiam senatus libentissime illum Augustum appella- | |
| vit atque in eo spem publicam posuit. vestitu cultissi- | |
| mus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxo- | 8.1 |
| rem eum numquam habere voluisse. contra Dexippus | 9.1 |
| putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post | |
| hoc cum Balbino et Puppieno sive Maximo puerulus | |
| est adeptus imperium. |