| Cum senior Gordianus mathematicum aliquando con- | 20.1.1 |
| suleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc | |
| et filium imperatoris et patrem <et> ipsum impera- | |
| torem futurum. et cum senior Gordianus rideret, osten- | 2.1 |
| disse constellationem mathematicum ferunt et de libris | |
| veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse. qui | 3.1 |
| quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et | |
| loca, quibus essent perituri, opstinata constantia e veri- | |
| tate praedixit. quae omnia postea Gordianus senior in | 4.1 |
| Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narrasse | |
| perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de ge- | |
| nere mortis dixisse. cantabat praeterea versus senex, | 5.1 |
| cum Gordianum filium vidisset, ho<s> s<a>epissime: | |
| 'ostendent terris <hunc> tantum [hunc] fata neque ultra | |
| esse sinent. nimium vobis Romana propago | |
| visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.' | 5 |