GORDIANUS TERTIUS
|
|
Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus
|
22.1.1
|
et Maximinum vehementius timens ex viginti viris,
|
|
quos ad rem p. tuendam d<e>l<e>gerat, Puppienum sive
|
|
Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit,
|
|
ambos ex consulibus. tunc populus et milites Gordia-
|
2.1
|
num parvulum, annos agentem, ut plerique adserunt,
|
|
undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit,
|
|
sedecim, (nam vicesimo et secundo anno eum perisse
|
|
adserit) petiverunt, ut Caesar appellaretur; raptusque
|
3.1
|
ad senatum atque inde in contione positus indumento
|
|
imperatorio tectus Caesar est nuncupatus. hic natus
|
4.1
|
est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut
|
|
duo (nam amplius invenire non potui), ex filio, qui
|
|
in Africa perit. Gordianus scilicet Caesar factus apud
|
5.1
|
matrem educatus est et, cum extinctis Maximinis Maxi-
|
|
mus etiam et Balbinus militari seditione interempti
|
|
essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adule-
|
|
scens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et po-
|
5
|
pulo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore,
|
|
ingenti studio et gratia Augustus est appellatus. ama-
|
6.1
|
batur autem merito avi et avu<n>culi[s] sive patris, qui
|
|
ambo pro senatu et pro p. R. contra Maximinum arma
|
|
sumpserunt et militari[s] vel morte vel necessitate
|
|
perierunt. post hoc veterani ad curiam venerunt, ut
|
7.1
|
discerent, quid actum esset. ex quibus duo ingressi
|
8.1
|
Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam
|
|
aram a Gallicano ex consulibus et M<a>ecena ex duci-
|
|
bus interempti sunt, atque bellum intestinum ortum
|
9.1
|
est, cum essent armati etiam senatores, ignorantibus
|
|
veteranis, quod Gordianus adulescens solus teneret
|
|
imperium. Dexippus quidem adseverat ex filio Gor-
|
23.1.1
|
diani tertium Gordianum esse natum. et posteaquam
|
|
constitit apud veteranos quoque solum Gordianum im-
|
|
perare, inter populum et milites ac veteranos pax ro-
|
|
borata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset de-
|
5
|
latus Gordiano puero consulatus. sed indicium non
|
2.1
|
diu imperaturi Gordiani hoc fuit, quod e<c>l<i>psis solis
|
|
facta est, ut nox crederetur neque sine luminibus ac-
|
|
censis quicquam agi posset. post haec tamen volup-
|
3.1
|
tatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea,
|
|
quae fuerant aspere gesta, mitigaret.
|
|