| Item Gordiani ad ipsum: 'imperator Gordianus Au- | 25.1.1 |
| gustus Misitheo patri et praefecto. nisi dii omnipoten- | |
| tes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per | |
| emptos spadones velut in <h>asta positi venderemur. | |
| denique nunc demum intellego neque Feliciones prae- | 2.1 |
| torianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapam- | |
| moni quartam legionem credendam fuisse, et, ut om- | |
| nia dinumerare m<ittam>, multa non esse facienda | |
| quae feci; sed diis gratias, quod te insinuante, qui nihil | 5 |
| vendis, didici ea, quae inclusus scire non poteram. | |
| quid enim facerem, quod <et> ma<te>r <n>os venderet et | 3.1 |
| consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano ha- | |
| bito vel laudaret aliquos vel vituper<ar>et, et illo- | |
| rum consensu quasi testium, quod dixerat, adproba- | |
| rem? mi pater, verum audias velim: miser est impe- | 4.1 |
| rator, apud quem vera reticentur, qui cum ipse pu- | |
| blice ambulare non possit, necesse est, ut audiat et | |
| vel audita vel a plurimis roborata confirmet.' his epi- | 5.1 |
| stolis intellectum est adulescentem soceri consiliis | |
| emendatum atque correctum. et Misithei quidem epi- | 6.1 |
| stolam Gr<a>ecam quidam fuisse dicunt, sed in hanc | |
| sententiam. tantum autem valuit eius gravitas et sanc- | 7.1 |
| timonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis | |
| etiam Gordianum clarum principem fecerit. |