| Extat denique et soceri eius ad eum epistola et ip- | 24.1.1 |
| sius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saecu- | |
| lum emendatius ac diligentius socero adiuvante per- | |
| fectum. quarum exemplum hoc est: 'domino filio et | 2.1 |
| Augusto M<i>sitheus socer et praefectus. evasisse nos | |
| gravem temporum maculam, qua per spadones et per | |
| illos, qui amici tibi videbantur (erant autem vehemen- | |
| tes inimici), omnia vendeba<n>tur, voluptati e<s>t eo | 5 |
| magis, quo[d] tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia | |
| fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis. | |
| neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis | 3.1 |
| suffragantibus militum praeposituras, negatum labori- | |
| bus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libi- | |
| <di>ne atque mercede, quos non decebat, vacuatum | |
| aerarium, per eos, qui cottidie <te> insidiosissime fre- | 5 |
| quentabant, initas factiones, ut tu decipereris, cum in- | |
| ter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia | |
| tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos in- | |
| sinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. diis | 4.1 |
| igitur gratias, quod volente <te>te ipso emendata res | |
| p. est. delectat sane boni esse principis socerum et | 5.1 |
| eius, qui omnia requirat et omnia velit scire et qui | |
| pepulerit homines, per quos antea velut in auctione | |
| positus nundinatus est.' |