| Sedato terr<a>e motu Praetextato et Attico conss. | 26.3.1 |
| Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat in- | |
| dicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu in- | |
| genti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus facile | |
| Persas evincere<t>. fecit i[n]ter <in> Moesiam atque | 4.1 |
| in ipso procinctu, quidquid hostium in Thraciis fuit, | |
| delevit, fugavit, expulit atque summovit. inde per | 5.1 |
| Syriam Ant[h]ioc<h>iam venit, quae a Persis iam tene- | |
| batur. illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit a<c> | |
| Sapore Persarum rege summoto, <qui> post Artax<er- | 6.1 |
| x>en <regnabat>, et Ant[h]ioc<h>iam recepit et Carras | |
| et Ni<s>ibi<n>, et quae omnia sub Persarum imperio erant. | |
| rex sane Persarum tantum Gordianum principem ti- | 27.1.1 |
| muit, ut, cum instructus esset et suis copi<i>s et nostris, | |
| tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret eas- | |
| que integras suis civi[tati]bus redderet, ita ut nihil, | |
| quod ad eorum fortunas pertine<re>t, adtaminaret. sed | 2.1 |
| haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundem- | |
| que praefectum, gesta sunt. effectum denique est, ut | 3.1 |
| Pers<a>e, qui iam in Italia timebantur, in regnum | |
| suum pugnante Gordiano redirent totumque orientem | |
| Romana res p. detineret. |