| Extat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus ge- | 27.4.1 |
| stis suis scribens Misitheo praefecto suo et socero in- | |
| gentes gratias agit. cuius partem indidi, ut ex eo vera | |
| cognosceres: 'post haec, p. c., quae, dum iter agimus, | 5.1 |
| gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna | |
| sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa conectam, | |
| ab Ant[h]ioc<h>ensium cervicibus, quas iam nexas Per- | |
| sico ferro gerebant, et reges Persarum et leges amovi- | 5 |
| mus. Carras deinde ceterasque urbes imperio Romano | 6.1 |
| reddidimus. Ni<s>ibin usque pervenimus et, si di<i> fave- | |
| rint, <C>tesifonta usque veniemus. valeat tantum Mi- | 7.1 |
| sitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et | |
| dispositione et haec transegimus et reliqua transige- | |
| mus. vestrum est igitur supplicationes decernere, nos | 8.1 |
| di<i>s commendare, Misitheo gratias agere.' his in se- | 9.1 |
| natu lectis quadrigae elefantorum Gordiano decretae | |
| sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico | |
| triumpharet, Misitheo autem quadriga<e> <s>ex equo- | |
| rum et triumphalis currus et titulus huiusmodi: 'Misi- | 10.1 |
| theo eminenti viro, parenti principum, praefecto | |
| praeto<rii>, totius <o>rbis <tutori, resti>tutori[s] re<i> p. | |
| senatus populusque Romanus vicem reddidit.' |