| Sed ista felicitas longior esse non potuit. nam Misi- | 28.1.1 |
| theus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui | |
| post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo | |
| extinctus est herede Romana re p., ut quicquid eius | |
| fuerat, vectigalibus urbis accederet. cuius viri tanta | 2.1 |
| in re p. dispositio fuit, ut nulla esset umquam <ci>vitas | |
| <l>i<m>itanea potior et quae posset exercitum p. R. ac | |
| principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et | |
| larido atque hordeo et paleis condita non haberet, mi- | 5 |
| nores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadra- | |
| ginta, nonnullae duum mens<i>um, quae minimum, quin- | |
| decim dierum. idem cum esset praefectus, arma mili- | 3.1 |
| tum semper inspexit. nullum se<n>e<m> militare passus | |
| est, nullum puerum annonas accipere. castra omnia | |
| et fossa<s> <e>orum circumibat, noctibus etiam plerum- | |
| que vigilias frequentabat. amabaturque ab omnibus, | 4.1 |
| quod sic et rem p. amaret et principem. tribuni eum | |
| et duces usque adeo timuerunt et amarunt, ut neque | |
| vellent pec<c>are neque ulla ex parte peccarent. Phi- | 5.1 |
| lippus eum propter pleraque vehementer timuisse fer- | |
| tur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae pa- | |
| rasse, et quidem hoc gener<e>; <n>am cum effusione | 6.1 |
| alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris | |
| g<r>atia pocul[or]um iuberetur accipere, mutatis, quae | |
| fuerant parata, id fertur datum, quo magis solveretur. | |
| atque ita exa<n>i<m>atus est. | 5 |