| Quo mortuo A<r>riano et Pap[p]o conss. in eius locum | 29.1.1 |
| praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, hu- | |
| mili genere natus, sed superbus, qui se in novitate at- | |
| que enormitate fortun<a>e non tenuit, ita ut statim | |
| Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, in- | 5 |
| sidias per milites faceret, quae tales fuerunt: Misitheus | 2.1 |
| tantum ubique, quantum diximus, habuerat condito- | |
| rum, <u>t vacillare dispositio Romana non posset; ve- | |
| rum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt | |
| aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites, in qui- | 5 |
| bus annonari non posset. hinc Gordiano infestos mi- | 3.1 |
| lites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi | |
| iuvenem esse deceptum. sed Philippus etiam hoc ad- | 4.1 |
| didit, ut rumorem per milites spargeret adulescentem | |
| esse Gordianum, imperium non posse regere, melius | |
| esse illum imperare, qui militem gubernare[t], qui rem | |
| publicam sciret. corrupit praeterea etiam principes, | 5.1 |
| effectumque, ut palam Philippus ad imperium pos- | |
| ceretur. amici Gordiani primo vehementissime resiste- | 6.1 |
| bant, sed cum milites fame vincerentur, imperium | |
| Philippo mandatum est, iussumque a militibus, ut quasi | |
| tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pa<ri>ter | |
| imperaret. | 5 |