| Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra | 30.1.1 |
| Gordianum superbissime ageret et ille se imperatorem | |
| atque imperatorum prolem et virum nobilissimae fa- | |
| miliae recognosceret nec ferre posset inprobitatem ho- | |
| minis ignobilis, apud duces et milites adstante prae- | 5 |
| fecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali co<n>- | |
| q<u>es<t>u<s> es[se]t, sperans posse imperium Philippo | |
| abrogari. sed ha[n]c conquestione nihil egit, cum illum | 2.1 |
| incusasset, quod immemor beneficiorum eius sibi mi- | |
| nus gratus exsisteret. et cum milites rogasset, cum | 3.1 |
| aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud | |
| omnes fuit. denique cum se videret minorem haberi, | 4.1 |
| petit, ut aequale salte<m> inter eos esset imperium, nec | |
| impetravit. dehinc petit, ut loco Caesaris haberetur, | 5.1 |
| neque id optinuit. petit etiam, ut praefecti loco esset | 6.1 |
| Philippo, quod et ipsum negatum est. ultimae pr[a]eces | 7.1 |
| fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et patere- | |
| tur vivere. ad quod quidem paene consenserat Philip- | |
| pus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus | |
| atque consiliis. verum cum secum ipse cogitaret amo- | 8.1 |
| re[m] populi R. et senatus circa Gordianum et totius | |
| Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et no- | |
| bilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis | |
| gravibus totam rem p. liberasse<t>, posse fieri, ut | 5 |
| <re>f<ec>ta quandocumque militum voluntate Gordiano | |
| redderetur imperium, re recenti cum in Gordianum | |
| ir<a>e militum famis causa vehementes essent, cla- | |
| mantem e conspectu duci iussit ac dispoliari et occidi. | |
| quod cum primo dilatum esset, post, ut iussit, imple- | 9.1 |
| tum est. ita Philippus impie, non iure optinuit im- | |
| perium. |