| Haec sunt, quae de Maximo ex Herodiano, Gr<a>eco | 15.3.1 |
| scriptore, magna ex parte coll<e>g<i>mus. sed multi non | 4.1 |
| a Maximo, verum a Puppi<e>no imperatore victum apud | |
| Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et ipsum cum | |
| Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen prae- | |
| tereant. tanta est autem <hi>storicorum inter se <c>er- | 5.1 |
| <t>antium inperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maxi- | |
| mum quem Puppienum velint dici, cum Herodianus, | |
| vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non | |
| Puppienum, cum et D<e>xippus, Gr<a>ecorum scriptor, | 5 |
| Maximum et Balbinum imperatores dica[n]t factos con- | |
| tra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo | |
| victum Maximinum, non per Puppienum. his acce- | 6.1 |
| dit scriptorum inperitia, quae praef. praet. fuisse Gor- | |
| dianum parvolum dicunt, ignorantibus multis collo | |
| saepe vectum, ut militibus ostenderetur. |