| Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum | 15.1.1 |
| vita et moribus suis: nam neque Maximo sive Pup- | |
| pieno fortius neque Balbino benignius fuit quicquam, | |
| quod in re ipsa intellegi potest; neque enim, cum esset | |
| potestas, malos senatus eligeret. huc acc<e>dit quod mul- | 2.1 |
| tis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter | |
| bis consul et praefectus urbis, alter <bis> consul [et | |
| praefectus] ad imperium longaev<i> pervenissent, ama- | |
| bile<s> senatui et populo etiam, qui Maximum iam le- | 5 |
| viter pertimescebant. |