| Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna | 13.4.1 |
| moderatione[s] gaudente senatu et p. R. regebant; se- | |
| natui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, | |
| moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime | |
| disponebant. et cum iam paratum esset, ut contra | 5.1 |
| Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Ger- | |
| manos, puer autem Gordianus Romae remaneret, mili- | |
| tes occasionem quaerentes occidendorum principum, | |
| cum primo invenire vix possent, quia Germani stipa- | 5 |
| bant Maximum atque Balbinum, cotidie ingravesce- | |
| bant. et erant quidem discordiae inter Balbinum et | 14.1.1 |
| Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius | |
| quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi igno- | |
| bilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem | |
| calcaret. qua re occasio militibus data est intellegenti- | 2.1 |
| bus facile discordes imperatores posse interfici. ludis | |
| denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occu- | |
| pati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes | |
| remansissent, inpetu<m> in eos f<e>cer<u>nt. turbantibus | 3.1 |
| igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo | |
| turbam illam tempestatemque vix evadi posse, nisi | |
| ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palati | |
| Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maxi- | 5 |
| mus petens, ut ei praesidium mitteret. sed ille suspica- | 4.1 |
| tus, quod contra se eos peteret, quem p[ost]u<t>abat mon- | |
| archiam velle, primum frustratus est, deinde usque | |
| ad litem perventum est. in hac tamen seditione illis | 5.1 |
| contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos | |
| nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuris pro- | |
| duxerunt et per mediam civitatem ad castra raptare | |
| voluerunt magna ex parte laniatos. sed ubi conper[i]e- | 6.1 |
| runt Germanos ad defensionem illorum superven<i>r<e>, | |
| ambos occiderunt et in itinere medio reli[n]querunt. | |
| inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus im- | 7.1 |
| perator est appellatus id est Augustus, quia non erat | |
| alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et po- | |
| pulo, qui se statim in castra receperunt. Germani sane, | 8.1 |
| ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, | |
| extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt. |