| Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec f<o>rma | 13.1.1 |
| est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gor- | |
| dianus et senatus et populus Romanus <obv>iam pro- | |
| cessissent, adclamationes primum public<a>e fuerunt, | |
| quae milites contingerent. inde in senatum itum est, | 2.1 |
| ubi post illa, quae communia solent esse festa, dictum | |
| est: 'sapienter electi principes sic agunt, per inperitos | |
| elec<t>i principes sic pereunt,' cum constaret a militi- | |
| bus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum | 5 |
| a senatoribus. his auditis milites gravius s<a>ev<i>r<e> | 3.1 |
| coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare | |
| de militibus videbatur. |