| His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione | 12.1.1 |
| Maximum redeuntem e Ra<v>ennati cum exercitu in- | |
| tegro et copiis expectabat, si quidem Maximinus ab | 2.1 |
| oppidanis Aquileiensibus et paucis, qui illic erant, mi- | |
| litibus <d>u<cibus> Crispino ac Me<n>ofil[i]o consulari- | |
| bus, qui a senatu missi fuerant, victus est. ipse autem | 3.1 |
| Maxim[in]us Aquileiam idcirco accesserat, ut omnia | |
| tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae | |
| essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, | |
| compesceret. missi sunt denique ad eum legati sena- | 4.1 |
| tores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum, (in | |
| his consulares quattuor, praetor<ii> octo, <oct>o qu<a>e- | |
| storii) cum coronis et senatus consult<o>[m], in quo ei | |
| statuae auratae eque[e]stres decernebantur. ex quo | 5.1 |
| quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum mi- | |
| nus quam <s>e laborasse, cum ipse domi tanta bella | |
| compr[a]essisset, ille autem otiosus apud Ra<v>ennam se- | |
| disset. sed tantum valet <v>elle, ut Maximo, quia pro- | 6.1 |
| fectus est contra Maximinum, etiam victoria decernere- | |
| tur. quam impletam ille nescivit. exercitu[i] igitur sus- | 7.1 |
| cepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multi- | |
| tudine Maxim[in]us venit, maerentibus militibus, quod | |
| eum imperatorem, quem ipsi delegerant, perdiderant et | |
| eos habebant, quos senatus legerat. nec dissimulari po- | 8.1 |
| terat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; | |
| et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maxi- | |
| mus et apud milites saepe dixisset oblivionem prae- | |
| teritorum esse debere[t] et stipendia magna donasset | 5 |
| et auxilia in ea loca, quae delegerant, dimisisset. sed | 9.1 |
| animi militum semel inbuti odio refrenari nequeunt. | |
| denique cum audisse<n>t senatus adclamationes, quae | |
| milites tangerent, acriores contra Maximum et Bal- | |
| binum extiterunt, secum cotidie cogitantes, quos im- | 5 |
| peratores facere deberent. |