| Cum haec Rom<a>e geruntur, Maximus sive Pup- | 11.1.1 |
| pienus apud Ra<v>ennam bellum paraba[n]t ingenti ap- | |
| paratu, timens vehementissime Maximinum, de quo | |
| saepissime dicebat se non contra hominem, sed contra | |
| Cyclopem bellum gerere. et Maximinus quidem apud | 2.1 |
| Aquileiam ita victus est, ut a suis occideretur, caput- | |
| que eius et filii perlatum est Ra<v>ennam, quod a Maxi- | |
| mo Romam transmissum est. non tacenda hoc loco | 3.1 |
| devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam | |
| crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas | |
| <adhibuis>se dicuntur. tantum sane laetitiae fuit in | 4.1 |
| Balbino, qui plus timebat, ut <h>ecato<m>ben faceret, | |
| statim Maximini caput adlatum e<s>t. <h>ecato<m>be | 5.1 |
| autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco | |
| c<a>espiticiae extruuntur, et ad eas centum sues, cen- | |
| tum oves mactantur. iam, si imperatorium sacrificium | 6.1 |
| sit, centum leones, centum aquilae et cetera huius modi | |
| animalia[c] centena feriunt<ur>. quod quidem etiam | 7.1 |
| Graeci quondam fecisse dicuntur, cum pestilentia la- | |
| borarent, et a multis imperatoribus id celebratum | |
| constat. |