| Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae prae- | 9.1.1 |
| toriani remanserunt. inter quos e<t> popul<um> tanta se- | 2.1 |
| ditio fuit, ut ad bellum intestinum veniretur, urbis Ro- | |
| mae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, | |
| omnes plateae cruore polluerentur, cum <B>albinus, | |
| homo lenior, seditionem sedare non posset. nam et in | 3.1 |
| publicum processit, manus singulis quibusque <te>ten- | |
| <d>it et paene ictum lapidis passus est, <ut> alii dicunt, | |
| etiam fuste percussus est. neque sedasset tumultum, | 4.1 |
| nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum | |
| longissimi hominis collo superpositum produxisset. | |
| quo viso populus et milites usque adeo placati sunt, | |
| ut amore illius in concordiam redirent. neque umquam | 5.1 |
| quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et | |
| avunculi, qui pro p. R. contra Maximinum in Africa | |
| vitam finiverant; tantum apud Romanos memoria bo- | |
| narum rerum valet. Maximo igitur ad bellum pro- | 10.1.1 |
| fecto senatus per omnes regiones consulares, prae- | |
| torios, quae<s>torios, aedilicios, tribunicios etiam vi- | |
| ros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum arma | |
| et propugnacula et muros pararet, ut per singulas ur- | 5 |
| bes Maximinus fatigaretur. iussum tunc tamen, ut | 2.1 |
| omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis | |
| publicus inveniret. scriptum est praeterea ad omnes | 3.1 |
| provincias missis frumentariis iussumque, ut, quicum- | |
| que Maximinum iuvisset, in hostium numero ducere- | |
| tur. inter haec Romae iterum seditiones inter populum | 4.1 |
| et milites ortae sunt. et cum mille edicta <B>albinus | 5.1 |
| proponeret nec audiretur, veterani s<e> in castra prae- | |
| toria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit | |
| populus obsidere. nec umquam ad amicitiam essent | 6.1 |
| redacti, nisi fistul<a>s aquarias populus incidisset. in | 7.1 |
| urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos | |
| venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia, quae | |
| in domibus erant, vasa proiecta. atque ideo maior pars | 8.1 |
| civitatis perit et multorum divitiae. nam latrones se | |
| militibus miscuerunt ad vastanda ea, quae norant ubi | |
| repperirent. |