| Haec de utriusque vita conperimus. denique non- | 7.7.1 |
| nulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius | |
| comparat, ita hunc quoque conparandum putarunt, ut | |
| alterum severum, clementem alterum, bonum illum, | |
| istum constantem, illum nihil largientem, hunc afluen- | 5 |
| tem copiis omnibus dicerent. haec de moribus atque | 8.1.1 |
| genere. | |
| Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque | |
| insignibus, percepta tribunicia potestate, iure procon- | |
| sulari, pontificatu[m] maximo, patris etiam patriae no- | 5 |
| mine inierunt imperium. sed dum in Capitolio rem | 2.1 |
| divinam faciunt, populus R. imperio Maximi con- | |
| <tra>dixit. timebant enim severitatem eius homines | |
| vulgares, quam et senatui acceptissimam et sibi adver- | |
| sissimam esse credebant. quare factum est, ut dixi- | 3.1 |
| mus, ut Gordianum adulescentulum principem pete- | |
| rent, qui statim factus est nec prius permissi sunt ad | |
| Palatium stipati[s] armatis ire, quam nepotem Gordiani | |
| Caesaris nomine nuncuparunt. his gestis celebratis- | 4.1 |
| que sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus, | |
| gladiatorio etiam munere Maxim[in]us susceptis votis | |
| in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est | |
| cum exercitu[i] ingenti, praetorianis Romae manenti- | 5 |
| bus. unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad | 5.1 |
| bellum imperatores munus gladiatorium et venatus | |
| darent, breviter dicendum est. multi dicunt apud ve- | 6.1 |
| teres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium | |
| sanguine litato specie pugnarum se Nemes[c]is, id est | |
| vis qu<ae>dam Fortun<a>e, satiaret. alii hoc litteris | 7.1 |
| tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Ro- | |
| manos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et | |
| nudos inter se coo<r>i<e>ntes, ne[c] in bello armatos ho- | |
| stes timerent aut vulnera et sanguinem per<h>orresce- | 5 |
| rent. |