| Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector pro- | 7.1.1 |
| vinciarum infinitarum. nam et Asiam et Africam et | 2.1 |
| Bith<y>niam et Galatiam et Pontum et T<h>rac[h]ias et | |
| Gallias civilibus administrationibus rexerat, ducto non- | |
| numquam exercitu, sed rebus bellicis minor fuerat | |
| quam in civilibus; a<t>tamen bonitate, nimia sanctitate | 5 |
| ac verecundia ingentem sibi amorem conlocaverat. fa- | 3.1 |
| miliae vetustissim<a>e, ut ipse dicebat, a Balbo Cor- | |
| n<e>lio Theofane originem ducens, qui per [i]Gn<a>eum | |
| Pompeium civitatem meruerat, cum esset suae patriae | |
| nobilissimus idemque historiae scriptor. statura ae- | 4.1 |
| que procerus, corporis qualitate conspicuus, in volup- | |
| tatibus nimius. qu<e>m quidem adiuvabat divitiarum | |
| [h]abundantia, nam erat et a maioribus dives et multa | |
| hereditatibus per se ipse collegerat. eloquentia clarus, | 5.1 |
| poemat<e> inter sui temporis poetas praecip<u>us[u]. vini, | 6.1 |
| cibi, rei Veneriae avidus, vestitu cultus, nec quic- | |
| quam defuit. quod illum populo non commendabilem | |
| redderet. amabilis etiam senatui fuit. |