| Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut non- | 5.1.1 |
| nulli dicunt, faber ferrarius, ut a<li>i, raedarius vehicu- | |
| larius fabricator. hunc suscepit e<x> uxore Prima no- | 2.1 |
| mine. cui fratres quattuor <p>u<e>ri fuerunt, quattuor | |
| puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt. nato | 3.1 |
| Maximo carnem bubulam et quidem multam aquila | |
| in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat | |
| inpluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam ad- | |
| tingere auderet religionis timore, iterum sustulisse <e>t | 5 |
| in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestiti<s>, | |
| detulisse. id eo tempore nihil visum est om<i>nis ha- | 4.1 |
| bere, sed non sine causa factum proba<v>it imperium. | |
| pueritiam omnem in domo patr<ui> Pinarii fecit, quem | 5.1 |
| statim ad praefecturam praetorii subvexit, ubi factus | |
| est imperator. operam grammatico, r<h>et[h]ori non | 6.1 |
| multum dedit, si quidem semper virtuti mi<li>tari et | |
| severitati studuit. a<t>tam<en> militaris tribunus fuit et | 7.1 |
| multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pe- | |
| scenniae Marcellin<a>e, <quae> illum loco filii susce- | |
| pit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit et dein- | 8.1 |
| ceps Graec<i>ae ac tertio Narbonae. missus praeter- | 9.1 |
| ea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde | |
| translatus ad Renum rem contra Germanos satis | |
| feliciter gessit. post haec praefectus urbi prudentissi- | 10.1 |
| mus, [in] ingeniosissimus et severissimus adprobatus | |
| est. quare veluti <meritum> senatus ei, homini, quod | 11.1 |
| non licebat, novae familiae, imperium tamen detulit, | |
| confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non | |
| esse, qui deberet principis nomen accipere. et quoniam | 6.1.1 |
| etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini | |
| parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi fo- | |
| risque semper severus, ita ut et tristis cognomen ac- | |
| ciperet. vultu gravissimus et retorridus, statura pro- | 2.1 |
| cerus, corporis qualitate sanissimus, moribus asperna- | |
| bilis ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum | |
| negotiorum vel inhumanus vel inclemens. rogatus | 3.1 |
| semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit. | |
| factionibus se numquam praebuit, iudi<ci>i tenax fuit | 4.1 |
| neque aliis potius quam sibi credidit. quare et a se- | 5.1 |
| natu multum dilectus est et a populo timori habitus, | |
| si quidem sciebat populus eius censoriam praefec- | |
| turam, quam videbat posse in imperio vehementius | |
| convalescere. | 5 |