| Domus Balbin<i>[s] etiam nunc Romae ostenditur in | 16.1.1 |
| Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque | |
| possessa. Maximus, quem Puppienum plerique putant, | 2.1 |
| summae[t] tenuitatis, sed virtutis amplissim<a>e fuit. | |
| sub his pugnatum est a Carpis contra Moeso<s>. fuit | 3.1 |
| et Scyt<h>ici belli princip<i>um, fuit et Histriae ex- | |
| cidium eo tempore, ut autem Dexippus dicit, Histricae | |
| civitatis. Dexippus Balbinum satis laudat et dicit for<t>i | 4.1 |
| animo militibus occurrisse atque interfectum, ut mor- | |
| tem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum | |
| fuisse dici<t>; Maximum vero negat eius modi virum | |
| fuisse, qualem Graeci plerique dixerunt. addit prae- | 5.1 |
| terea, tantum contra Maximinum Aquilei<ensium> | |
| odium fuisse, ut de crinibus mulierum su<a>rum arcu- | |
| bus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. |