| D<e>xippus et Herodianus, qui hanc principum histo- | 16.6.1 |
| riam persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse | |
| principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum | |
| post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum | |
| quibus etiam puer tertius Gordian<u>s electus est. sed | 7.1 |
| <ap>u<d> Latinos scriptores plerosque Maximi[ni] no- | |
| men non inven<i>o et cum <B>albino Puppienum impera- | |
| torem repperio, usque adeo ut idem Puppienus cum | |
| Maximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum me- | 5 |
| moratis historicis <as>serentibus ne Maximus quidem | |
| contra Maximinum pugnasse doceatur, sed res<e>disse | |
| apud Ra<v>ennam atque illic patratam audisse vic- | |
| toriam: ut mihi videatur idem esse Puppienus qui | |
| Maximus dicitur. | 10 |