| 'Puppieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus. | 17.2.1 |
| cum primum Iovis Op. M. et deorum inmortalium | |
| senatusque iudicio et consensu generis humani susce- | |
| pisse vos rem p[i]. a nefarii latron<i>s scelere servan- | |
| dam regendamque Romani<s> legibus, domini sanctis- | 5 |
| simi et invictissimi Augusti, quamquam <n>o<n>dum ex | |
| divinis litteris, sed tamen ex s[p]. c., quod ad me v. c. | |
| Celsus Aelianus collega transmiserat, conperissem: | |
| gratulatus sum urbi Romae, cuius ad salutem estis | |
| electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in | 10 |
| vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratula- | |
| tus Italiae, quam cum maxim<e> ab hosti<um> vastatione | |
| defendi<s>tis, gratulatus provinciis, quas inexplebili[s] | |
| avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis re- | |
| duxistis, denique [de] legionibus ipsis et auxiliis, quae | 15 |
| ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod de- | |
| posito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam | |
| Romani principatus speciem receperunt. quo[d]circa | 3.1 |
| nulla vox <tam> fortis, nulla oratio tam felix, nullum | |
| ingenium tam fecundum numquam fuerit, quod pos- | |
| sit publicam felicitatem digne exprimere. quae quanta | 4.1 |
| et <cu>ius modi si[n]t, iam in ipso exordio principa- | |
| tus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas ae- | |
| quitatemque abolitam et clementiam, qu<a>e iam nulla | |
| erat, et vitam et mores et libertatem et spem successio- | 5 |
| num atque heredum reduxistis. haec enumerare diffi- | 5.1 |
| cile est, nedum prosequi consentanea dicendi dignitate. | |
| nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimis- | 6.1 |
| sis passim per provincias c<a>rnificibus s[i]cel<er>atus | |
| latro sic <p>etit, ut se amplissimo ordini profi<t>eretur | |
| iratum, quomodo dicam aut prosequar? praesertim | 7.1 |
| cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, | |
| sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit | |
| exprimere, cum eos Augustos et principes generis hu- | |
| mani videam, quorum antehac perpetuo cultu mores et | 5 |
| modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis | |
| cuperem probata, et haec <etsi confirmata> esse confi- | |
| dam in priorum principum testimoniis, vestris tamen | |
| ut gravioribus iudiciis gloriarer. di pr<a>estent prae- | 8.1 |
| stabuntque ha<n>c orbi Romano felicitatem. nam cum ad | |
| vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod | |
| apud <d>eos dicitur victor Carthaginis precatus, ut | |
| scilicet in eo statu rem p. servare<n>t, in quo tunc | 5 |
| esset, quod nullus melior inveniretur. ita ego precor, | 9.1 |
| ut in eo statu vobis rem p. servent, in quo eam vos | |
| adhuc n<u>tantem collocaritis.' |