Haec ep<i>stola probat Puppienum eundem esse, qui a | 18.1.1 |
plerisque Maximus dicitur. si quidem per haec tempora | 2.1 |
apud Graecos non facile Puppienus, apud Latinos non fa- | |
cile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Ma- | |
ximinum, modo a Puppieno modo a Maximo acta dicantur. |